previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia1 est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas2 aurium, quibus probari nitebamur3, aut ars eius conciliandae reperienda. [163] duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
qua pontus Helles4, †supera Tmolum ac Tauricos5:
locorum6 splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera:
finis7 frugifera et efferta8 arva Asiae9 tenet.
[164] qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
qua tempestate Helenam Paris10
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc11 ego perterricrepam
[p. 2054] itemque12:
versutiloquas malitias.
nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur13, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et14 finiuntur15 aut ipsa compositione et quasi16 sua sponte, aut quodam genere verborum, in17 quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria. [165] in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo18 debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum. [166] quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
eam quam nihil accusas damnas
condemnas dixisset qui versum effugere vellet19—,
bene quam meritam esse autumas dicis20
male merere21? id quod scis prodest nihil; id quod
nescis obest?
versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem22 esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest.

1 in prudentia A: prudentiae L

2 voluntas Bake: voluptas AL

3 nitebamur Stangl: videbamur A: volebamus L

4 Helles A: hellus L superat tmolum L: superadmolum A

5 ac Tauricos PM: ad Tauricos FO: adauricos A: qua ponte ab Helles superat Tmolum et Tauricos Madvig

6 locorum AL: colchorum O2, unde auricomus Colchorum <aries> Ribbeck

7 finis L: finitus A

8 efferta Lachmann ad Lucr. vi. 258: ferta L: feria A1

9 Asiae A: Asia L

10 paris helenam AL: transp. Lachmann, cp. de Orat. iii. 219

11 istanc Ribbeck: ista A: istan L

12 itemque Ernesti: idemque L: fidem ... A

13 componentur... finientur L: componantur ... finiantur A

14 et A: sed L

15 finiuntur L: finiantur A

16 et quasi AL: aut quasi Schütz aut quodam genere vulg.: ut quaedam genera AL

17 in om. A

18 eo quo Stangl: ea quae A: ad ea quae L: ad ea ad quae codd. dett.: ad quae Friedrich

19 dixisset... voluisset A: diceret...vellet L

20 autumas dicis A: autumas pro autimas dicis L: dicis secl. Stangl

21 merere FPO1: mereri AP2M

22 idem A: id L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: