previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia1 et Caria rhetorum2 epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit3 [p. 2019] plorare etiam Demosthenes istum quem saepe dicat4 voce dulci et clara fuisse. [58] in quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus: ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur5 industria. [59] ac vocis quidem bonitas6 optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu7 status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse8 moderans et virili laterum flexione9, bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis. [60] vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum10, tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.

1 Phrygia L et Iul. Vict.: Lycia Quintil. xi. 3. 58

2 post rhetorum add. Ernesti quorum

3 dicit del. Ernesti: dicit... fuisse secl. Meyer: dicit Aeschini plorare Madvig (plur L: plorare Schenkl

4 istum quem semper dicat Schenkl: illumque saepe dicat L: ipse dicit Madvig

5 sequetur maluit Stangl

6 quidem bonitas Ernesti: bonitas quidem L

7 in gestu secl. Bake: desit aut supersit in gestu Schüts

8 se ipse L et Quint.: ipse se Nonius

9 inflexione maluit Piderit

10 sit aut voltuosum Nonius: aut voltuosum sit L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: