Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[175]
quod ab eis vere
quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in
eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed
princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis
etiam exstant scripta1 numerose. Nam, ut paulo ante dixi,
paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id2 non
agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit,
sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut
ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.