Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[231]
tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati-
[p. 2077]
corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime
mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate1 vel copia. Sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia
qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria
factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas
expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque
sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur2 genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit3.
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa4 perspicue
vitia contraria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.