Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[202]
sed in utroque frequen-
tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba
cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus
quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa neque nullo modo1 coniuncta intellegi
licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus
exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper
numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut con-
structione verborum.
1 neque nullo modo Göller: neque ullo modo L: neque nullo modo non Seyffert
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.