Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem,
ut definire rem possit nec id faciat tam presse et
anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri
solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune
iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum
in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque
redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat1
aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra
dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.
1 quando autem aut (et PM) quomodo id facias L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.