Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[126]
quae etsi aequabiliter1 toto corpore orationis fusa
esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet2;
qui communes sunt3 appellati eo quod videntur multarum
idem esse causarum, sed proprii4 singularum esse debebunt.
At5 vero illa pars orationis, quae est de genere universo,
totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in
quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον
dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam
quaestionem atque uti de6 universo genere dicatur, nisi cum
de vero ambigitur7, quod quaeri coniectura solet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.