Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii1 numeri, de quibus
mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere
orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam
sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter
videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare
neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus2
vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam
neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.