nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius2 summis [p. 2058] laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum3 dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur4, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.