Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[230]
L. Caelius Antipater in prooemio belli
Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem
qui nos nihil celet1, sapientem qui serviendum necessitati
putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo
atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil
est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem
scripsit2, cui se purgat3, veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen-
tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero
servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi
complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod
ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque
numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum4
simillimum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.