Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[210]
adhibenda est igitur numerosa
oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut1 nos in
accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu
de consulatu meo2, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat3 quam doloris, ut in quarto accusationis de
Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ
diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium
funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse
non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod
plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo
contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui
audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id
agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque
vult dicendique vim admirans non anquirit4 quid reprehendat5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.