Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[172]
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent,
ne doctissimorum quidem virorum eos movebit1 auctoritas?
[p. 2057]
omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimi summi2 ipsi oratores esse debebant3. Sed quis
omnium4 doctior, quis acutior, quis5 in rebus vel inveniendis
vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati
est adversatus infensius6? is igitur versum in oratione vetat
esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis,
ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex
hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem
de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos
auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta
nesciunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.