Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[170]
sed habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμός1 inesse
dicitur2. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi
videtur, si3 etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur
et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus
verbis levibusque sententiis, iure; sin4 probae res, lecta
verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa
sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque
casu saepe5 natura; et quae valde laudantur apud illos,
ea fere quia sunt conclusa laudantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.