Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[228]
hanc igitur, sive composi-
tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et1
adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum,
quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur
ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut
interductu librari, sed numero coacta debet insistere,
verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam
soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores
[p. 2076]
videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe-
menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam,
ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad
aspectum etiam sit venustum, sic orator2 nec plagam gravem
facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte3 declinat impetum,
nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.