Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[218]
qua re etiam paeana qui
dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,
[p. 2072]
quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam
paean, quod pluris habeat1 syllabas quam tris, numerus a
quibusdam, non pes habetur2. Est quidem, ut inter omnis
constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem,
Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior
creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis
loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus
numerum apertum et nimis insignem facit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.