Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[221]
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam
raro in veris causis aut1 forensibus2 circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint
illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in
veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat
enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere
partibus3, quae membra dicimus, ut et auris impleat et
neque4 brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam
utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut
citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas
defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse. Sed
habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu
et est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi
hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena
comprehensio5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.