Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[107]
quantis
illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum1,
quae nequaquam satis defervisse2 post aliquanto
sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus
vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus3, litus eiectis? ita
[p. 2033]
vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non
queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant;
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo
eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et
quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non
tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab
hac etiam indole iam illa matura: vxor generi, noverca
filii, filiae paelex.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.