Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis
tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior?
quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis
ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos
quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque
efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint
grata quae facis. Ergo omnibus ex1 terris una Gallia communi
non ardet incendio; in qua frueris ipset te2, cum3 in Italiae
luce4 cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore
vel robore. Iam quantum5 illud est, quod in maximis occupationibus
numquam intermittis studia doctrinae, semper
aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.