Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[194]
iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque
ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus
ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero
ne spondeum quidem, quem fugit1, intellegit esse aequalem
dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes,
non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui
temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus2 in
oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas
longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem,
eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.