patris mei meum factum pudetpro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapitpro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
neque tuom1 umquam in gremium extollas liberorumet idem:
ex te genus,
namque Aesculapi liberorum.at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum2 pavos;quae non sane sunt in omnibus3 neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—quam centuriam fabrum et procum,