Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[237]
habes meum de oratore, Brute, indicium; quod aut
sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam
est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum,
de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo
esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi
ac tibi, sed mihimet1 ipsi aliud alias videri. Nec in hac
modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium
voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima2, sed
ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni
firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem,
quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur,
cum ipsum illud verum3 tamen in occulto lateret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.