Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[227]
nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime
omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis
sententiis verbisque lectissimis1 dicere. Et nec2 sententia
ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque
absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus
autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non
poetice vinctus3 verum etiam fugiens ilium eique omnium
dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora-
torum et poetarum verum omnino loquentium, denique
etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus,
sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis
aut poematis simile videatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.