eho tu, cognatum1 tuom non noras?post idem
Stilponem inquam noveras.Sient plenum est, sint2 imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem3:
quae quam sint cara4 post carendo5 intellegunt,Nec vero reprehenderim
quamque attinendi magni dominatus sient
6.
scripsere alii remet7 scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
isdem8 campus habetinquit Ennius; et in templis: EIDEM9 PROBAVIT; at isdem10 erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem11: impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas12 quadrigas quam postmeridianas quadriiugas13 libentius dixerim et me hercule [p. 2051] quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur14, nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem? [158] credo, quod erat insuavius. †vna15 praepositio est af16, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his17 quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne18 verum sit an ab an abs19. Quid si etiam abfugit20 turpe21 visum est et abfer noluerunt, aufugit et22 aufer maluerunt23? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros24 dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi25 litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem26 commutavit, ut subegit, summovit27, sustulit.