vi patefecerunt Bruges10,non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum11 et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in12 barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus. [161] quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic13 enim loquebamur14:
qui est omnibu15' princepsnon omnibus16 princeps, et:
vita illa dignu17' locoque[p. 2053] non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus? [162] haec dixi brevius quam si hac de re una18 disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius autem quam instituta ratio postulabat.