nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia2? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. [45] nam quoniam3, quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet4 controversiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;— [46] haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem5 traducta appellatur θέσις. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem [p. 2016] tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem6, ut ornatius et uberius dici posset7, exercuit; idemque locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.