Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
[122]
cum tam pauca sint1 genera causarum, etiam
argumentorum praecepta pauca sunt2. Traditi3 sunt e quibus
ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti.
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem4 orationem; nam
ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid
enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem,
in quo5 aut concilietur auditor aut erigatur aut paret
[p. 2038]
se ad discendum6; rem breviter exponere et probabiliter et
aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria
evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis
argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit
consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
post omnia peroratione7 inflammantem restinguentemve
concludere? has partis quem ad modum tractet
singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo.
[123]
quoniam autem non quem doceam
quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid
deceat viderit8. Haec enim sapientia maxime adhibenda
eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec cum9 omnibus10 eodem modo dicendum arbitror.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.