previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus. [170] sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμός1 inesse dicitur2. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si3 etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin4 probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe5 natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. [171] et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,
mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui6 non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.

[172] quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit7 auctoritas? [p. 2057] omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi8 ipsi oratores esse debebant9. Sed quis omnium10 doctior, quis acutior, quis11 in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensius12? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt. [173] quod si ita estnec vero aliter existimoquid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum13, nihil claudicans, nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod14 offendit aut curat15 aut16 in quo offendit17 intellegit18; et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.

1 Latine, Graece ῥυθμός secl. Ernesti

2 cum... dicitur secl. Stangl

3 si L: cum si A

4 sin P2: sint FP1OA

5 plerumque casu, saepe AL: parum tumque casu sive Friedrich

6 quod qui L: qui quod A

7 moverit A

8 summi A: summique L

9 debebant A: debeant L

10 omnium AL: hominum Rufinus (vi. 570)

11 quis acutior quis om. A

12 infensius L et Rufin.: inpensius A

13 curtum L: incultum A

14 quod L: aut A

15 curat A: anquirit Stangl: cur L

16 aut L: ut A

17 offendat L

18 intellegat A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: