previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi1, qui adfirment2 esse eos numeros, [p. 2060] rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis3quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendian dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes4, qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat. [181] deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sit5 suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum6 verborum quasi quadam7 forma et lumine orationis appareat, sitque8 omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant σχήματα. [182] at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.

1 ipsi L: illi A: illi ipsi Stangl

2 affirmant A, quad tuetur Reid

3 omni generi orationis codd. dett.: omni genere orationis L: omnis generis orationi A

4 communes Manutius: omnis AL

5 an sit Lambinus: an est AL

6 genus ipsum AL: genere ipso Schütz

7 quadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl

8 sitque AL: sitve Schütz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: