previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. [191] sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum1 putent, quod sit orationis2 simillimus, qua de causa fieri ut is3 potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod4 ille dactylicus5 numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior6. Ephorus autem, levis ipse orator et7 profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dacty- lum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim8 paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum 9quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri10 alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. [192] sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et11 qui paeana [p. 2064] praetereunt, non vident mollissimum a sese numer m eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam12 oratio- nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient13 ad maiorem admirationem possit traducere. [193] trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con- tractio et14 brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro- bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis15 singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. [194] iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit16, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus17 in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. [195] ego autem sentio18 omnis in oratione esse19 quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa [p. 2065] esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratioalterum nimis est vinctum20, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis—; [196] sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris21 nec dissoluta nec tota numerosa22, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.

1 iambicum L: iambum Stangl: ambiguum A

2 orationis A: orationi FO: oratori PM

3 fieri ut is L: ratione A

4 quod AL Non.:cum Ernesti

5 dactylicus AO2FPM: dactylus O1Non. (p. 142)

6 accommodatior FPO: comnmodatior A

7 et A: sed L

8 post enim usque ad per versetur (231) om. A

9 quorum add. Heerdegen

10 constet... fieri Ernesti:constaret ... fieret L

11 et L: secl. Manutius:ei Jahn

12 et abiectam Lambinus: nec abiectam L

13 audiant maluit Ernesti

14 et Sauppe: ut L

15 in eis L: numeris Stangl: eis Ernesti

16 fugit codd. dett.: fuit L

17 vitiosus Manutius: vitiosius L

18 sentio L: censeo Bake

19 esse vulg.: est L

20 vinctum F: iunctum PO

21 permixta... numeris secl Bake

22 numerosa oratio maluit Heerdegen

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: