quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta5et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo6 est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam7 in versibus8. [185] omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis. [186] itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit9 nisi quando temere ac fortuito10, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt11.—nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper12 ante cognoscitur—