Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
[69]
erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is
qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet,
ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare
suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus
ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia
oratoris1, tot sunt genera dicendi: subtile in probando,
modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo
uno vis omnis oratoris est.
[70]
magni igitur iudici, summae
etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator
huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid
cuique2 opus sit et poterit quocumque modo postulabit
causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum
fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. πρέπον appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo
praeclare et multa3 praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime
et in poematis et in oratione peccatur.
[71]
est autem quid
deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam
in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos,
non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus
aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte
orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod
et in re de qua agitur positum est et in personis eteorum
[p. 2023]
qui dicunt et eorum qui audiunt.
[72]
itaque hunc locum longe
et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non
cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—,
grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte
causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter4!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.