nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius2 summis [p. 2058] laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum3 dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur4, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati. [175] quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta5 numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiam si id6 non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum. [176] horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum7 audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope enim centum confecit annos—relaxabat8 a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat9.