Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
[14]
positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur,
sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut
palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis
variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;—
[15]
si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse
ceteris dicit1 oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae
physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara
quaedam et magnifica didicisse tum uberem2 et fecundum
fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus
orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod
idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis
[16]
intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec
[p. 2006]
vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque
rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere
in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint
neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua
distinguere. Quid dicam3 de natura rerum, cuius cognitio
magnam orationi4 suppeditat copiam, de vita5, de officiis, de
virtute, de moribus? satisne6 sine multa earum ipsarum
rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.