[37] sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum7 rerum8 formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικὸν nominatur, quia9 quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius [p. 2013] oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.