sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- [p. 2039] pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia5. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat6, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησις est nominata. [126] quae etsi aequabiliter7 toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet8; qui communes sunt9 appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii10 singularum esse debebunt. At11 vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de12 universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur13, quod quaeri coniectura solet. [127] dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et14 inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.