[62] quamquam enim et philosophi quidam3 ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate4 loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate5 princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet. [63] loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de6 rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur7, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere. [64] mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus8 nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile9, nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio10 est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
[65] sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id [p. 2021] faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius11 transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt12.