sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- [p. 2039] pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia1. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat2, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησις est nominata.