Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. dabit, inquam,1 se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam2 prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra3 [p. 441] fores, ut ante4 dixi, limenque5 carceris. quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, a6 comitatu pulcherrimo7 segregata? quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt nec illa sine virtutibus.