Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
alteri nulli sunt, alteros non attinget.1 quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse: quasi vero
quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum
sexaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui2 quidem
id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas [p. 265]
audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus. num igitur eum curare censes, cum Luna
laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit quidem? habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis: et dubitas quin sensus in morte nullus
sit, cum in3 eius simulacro videas esse nullum sensum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.