Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
sed quia, nec
qui propter metum praesidium reliquit,1 quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum2 non
reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem
commune est virtutum; omnes3 enim inter se nexae [p. 326]
et iugatae sunt4): reliqua igitur et quarta virtus sit5 ipsa
frugalitas. eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque6 adversantem7
libidini moderatam in omni re servare constantiam. cui
contrarium vitium nequitia dicitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.