Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
vadit enim1 in
eundem carcerem atque in eundem paucis post annis
scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.2 quae est igitur eius oratio,
qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte
multatum? “magna me” inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est
enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes3 mors auferat aut in alium quendam locum ex his
locis morte migretur.4 quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di5 boni, quid lucri est emori! aut quam
multi dies reperiri6 possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si7 similis est perpetuitas omnis consequentis
temporis, quis me beatior?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.