Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,1 quorum procedit ad modum acies2 ac3 tibiam,45 nec adhibetur ulla sine anapaestis6 pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus7 agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum8 gladium galeam in onere9 [p. 299] nostri milites non plus numerant quam umeros10 lacertos11 manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit,12 abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem: