Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
misericordia
est aegritudo ex miseria alterius iniuria1 laborantis
(nemo enim parricidae2 aut proditoris supplicio3 misericordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo,
maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa,
dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum
eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio4 aegritudo cum
vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subiecta
sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum
consequentis laboris,.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.