Video plane, sed plus desidero.
Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante.
Habebis id quidem. ut enim heri feci,1 sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.
Primum igitur de inbecillitate2 multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus3 non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.4 hunc post Rhodius Hieronymus5 dolore vacare67 summum bonum dixit: tantum in dolore duxit8 mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem9 idem fere quod modo10 tu: malum illud quidem, sed alia peiora.