Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium2 limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec3 supplicium nec dolorem?
Tu, si quid es facturus,4 nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum5 ista magis gustata quam potata delectant. velut iste chorus6 virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura7 nec eas beata vita a se desertas passura videatur;