Haec fere13 hoc tempore putavi esse dicenda. sed tu fortasse in sententia permanes.
Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu.
Cras ergo14 ad clepsydram; sic enim diximus,15 et16 tibi hoc video non posse deberi.
Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.
Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.