PRAEFATIO
Tusculanas disputationes a se confectas editasque esse Cicero ipse div. 2,2 testatur. Ibi enim postquam quinque libros de finibus a se conscriptos esse commemoravit, sic pergit: Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio- num res ad beate vivendum maxime necessarias aperue- runt. primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quar- tus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum lo- cum conplexus est, qui totam philosophiam maxime in- lustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum eqs. atque consilium quidem certe primae disputationis condendae eum a. 45 iam ante mensem Quintilem, quo libri de finibus Bruto missi sunt (Schiche praef. XII), cepisse apparet, si quidem iam in epistula a. d. IV. Kal. Iun. anni 45 Attico data (13, 32,2 cf. 31,2 33,2) ab eo petit ut Dicaearchi libros περὶ ψυχῆς sibi mittat, quibus sine dubio in disputatione de immortalitate animae uti volebat (p. 228,2 256,23). quo vero tempore opus ad umbilicum adduxerit, non constat. nam qugd ineunte mense Sextili ab Attico libros petit ad quaestiones de natura deorum pertinentes (13, 39, 2), inde minime concludere licet Tusculanas disputationes iam turn absolutas fuisse. perfectos enim libros de natura deorum esse Tusculanis disputationibus editis cum div. 2,2 non sine certo consilio dicere videatur1), ultro eo deducimur ut coeptos eos iam antea esse putemus, neque quicquam impedit quominus [p. IV] Ciceronem in utroque opere condendo simul occupatum fuisse statuamus.2) etsi autem mutationum rei publicae Caesaris morte factarum nusquam in Tusculanis ratio habetur, tamen casui tribui vix potest quod a. d. XV. Kal. Iun. a. 44 demum Cicero Attico scribit (15, 2, 4): 'quod prima disputatio Tusculana te confirmat, sane gaudeo' paucisque diebus post (a. d. IX. Kal. Iun. epist. 15,4,2. 3) Atticum Tusculanas disputationes saepe usurpare commemorat. cum igitur tum demum Atticus eas cum otio ac studio legisse videatur, vix errabimus si non fere ante initium a. 44 eas absolutas esse concludemus.Tusculanas disputationes cum et locis modo allatis (div. 2,2 Att. 15,2,4; 4,2.3) et Tusc. V, fat. 4 opus suum constanter nominet, dubium esse non potest quin sic illud inscribere voluerit. itaque brevitatis tantum studio tribuendum est quod veteres auctores in afferendis his libris plerumque verbum 'disputationes' omittunt,3) licet etiam archetypum X e quo codices nostri fluxerunt ad eorum consuetudinem inscriptum fuerit. recte vero corrector Vaticani qui nobis alterius memoriae testis est uno saltem loco illud verbum addidit (v. infra p. XIV)4).
Non autem Attico amico soli sed eruditissimo cuique Romanorum hi libri placuisse videntur. nam ut non dicam Valerium Maximum multa ex iis exempla hausisse5) Horatium Senecam Quintilianum Iuvenalem, fortasse etiam Ovidium et Taciturn eos legisse etiamnunc cognoscimus.6) proximis [p. V] saeculis inprimis ab iis lectitati sunt qui ad Graecos philo- sophiae fontesascendere non poterant aut nolebant. Christianis igitur velut Lactantio et Augustino haud pauca testimonia debentur. grammaticos vero, etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt, neque commentariis Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est. non tamen defuisse qui s. fere VI ea non tantum legeret distingueret emendaret sed compluribus exemplaribus usus secundum suum iudicium constitueret mox videbimus.
Proximis duobus saeculis cum omnes libri Ciceronis ad philosophiam spectantes magis magisque oblivione obruti essent, mirum non est quod initio saeculi IX in maximis bibliothecis nullum Tusculanarum exemplar extabat (cf. Beckeri Cat. bibl. ant. 1–24, Schwenke, Philol. Suppl.V p. 403). sed turn homines vere humani veterum scriptorum opera conquirere ac legere coeperunt. atque Tusculanas quidem iam Einhart legisse videtur7), aperte imitatus est Paschasius Radbertus (cf. ad 1, 1), describendas sibi curavit Servatus Lupus veterum librorum indagator curiosissimus8), inter multos alios Ciceronis libros excerpsit vir non magni ingenii sed multae lectionis Hadoardus presbyter, cuius excerpta amplissima, quae codicis instar nobis sunt, e codice Vaticano Reg. Suec. 1762 s. IX (H) Paulus Schwenke Narducci copiis usus in Philol. Suppl. V edidit.9)
Eadem fere aetate quattuor codices exarati sunt qui nunc quoque extant:
10 Cod. bibl. Guelferbytanae Gudianus 294, post Halmium (in ed. altera Turicensi) a Mauricio Seyffert in editione sua [p. VI] diligentissime descriptus et collatus, a me ipso gravioribus locis Gottingae denuo inspectus.
cod. membr. s. X ut videtur, 18:14,8 cm.; 136 foliis 20 versuum solas Tusculanas continet. praeter ipsum librarium codicem emendavit corrector G2. qui ut a librario diversus est (qua de re Sey. iniuria dubitavit), ita eiusdem aetatis fuit eodemque exemplari usus est. id quod cum multis locis tum p. 368,14 apparet. ibi enim in fol. 82v verba 'laetitia-videatur' in contextu propter homoioteleuton omissa sunt. in inferiore autem margine et haec verba et lemmata Metus addita sunt, ita tamen ut lemmata a manu 1, ipsa verba a G2 scripta sint, qui etiam omittendi signum in contextu verborum posuit. iam igitur in archetypo e quo G descriptus est verba illa in margine extitisse videntur; cum autem nescio quo casu facturn esset, ut librarius ipse lemmata tantum describeret, G2 ex codem libro verba omissa transtulit.11) alio codice G2 usus non est neque suo arbitrio verba mutavit.
12 Cameracensis (bibl. communale de Cambrai, Omont Cat. des dép. XVII n. 943) 842, a Conrado RoBbach primo in Phil. LXIII p. 94–101 descriptus, qui etiam benigno animo ut collatione sua uterer permisit, cum ipse a. 1911 Gottingae codicem conferrem.
cod. membr. s. IX, 22:19,3 cm., 48 fol. 34 versuum. con- tinet Tusculanas solas. scriptus est a compluribus scribis ita inter se alternantibus ut nonnumquam alter alterum in medio versu excipiat. is solus qui post amores p. 397,17 pergit paulo plus quam 3 versus in fine fol. 36v vacuos reliquit. prima pagina cum madore corrupta esset, litterae postea ab alio homine restitutae sunt.
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (K1). prae- terea codex a duobus viris tractatus est, Kc (ap. RoBbachium K2), qui per totum librum haud pauca correxit supplevit, et K2 (Roβb. K3), qui usque ad 4,38 persaepe compendia librariorum solvit (velut supra h, supra m, supra scripsit), explicandi causa verba inter lineas vel in margine addidit (velut 252,2 annalium supra fastorum, 260, 11 ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26 adver- bium supra prudentius, 362,23 nornis supra fidelibusque!), sed ipse quoque haud pauca mutavit et supplevit. Kc Roβ- [p. VII] bachio s. XI, K2 s. XII fuisse videtur; at Guilelmus Meyer collega nuper morte nobis ereptus, qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit, quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus — id quod lectionum natura suadet — nihil obstare statuit, alterum correctorem K2, qui alio codice usus est, uno tantum duobusve saeculis recentiorem fuisse censuit.13)
14 Parisinus Regius 6332, iam anno 1623 ab anonymo quo- dam adhibitus, cuius collatio in bibliothecam universitatis Haunianae pervenit (Tregder in ed. p. VI), postea inprimis ab Halmio collatus. nuper codicem a me rogatus Iohannes Stroux examinavit et 2,20–23 5,1–65 contulit; reliqua secundum photographa ipse a Theodoro Francksen phil. stud. adiutus denuo excussi.
cod. membr. s. IX, binas columnas 28 versuum in pa- gina exhibens, fol. 1–75v Tusculanas disp., tum usque ad fol. 88v Catonem maiorem (desinit tamen in verbis § 78 quin ex; cf. Simbeckii praef.) continens. Chatelain Pal. des cl. Lat. 44, 1.
de correcturis Stroux haec: Ich glaube, daβ man die Korrekturen a) in die der ersten Hand selber, b) in die eines gleichzeitigen Korrektors zu zerlegen hat (Rc), zu denen c) seltener und mehr partienweise eine jüngere Hand tritt (R2). Daneben gibt es überall gelegentlich eine neue Hand, die ein Scholion schreibt oder auch verbessert. quae photographis confirmantur, etsi singulae manus hic nonnumquam distingui non possunt. ne in codice quidem ipso hoc semper fleri posse Stroux affirmat. Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur15), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
16 Vaticanus lat. 3246 olim ex libris Antonii Beccadelli qui Panormita vocari solet, tum Fulvii Orsini (Nolhac la bibl. de Fulvio Orsini Paris 1887 p. 222). proximis saeculis iniuria neglectus ab Eduardo Stroebel feliciter in lucem [p. VIII] protractus et in Philol. IL p. 49–64 diligenter descriptus est. qui mihi etiam liberaliter collationem suam diligentissimam adhibendam misit. praeterea codicem in usum meum duo viri Itali, Magnanelli (l. I. II) et Buzzi (inprimis III-V) contulerunt.
codex membr. s. IX, 28:21,5 cm., binas columnas 27 versuum in pag. exhibens 97 foliis solas Tusculanas continet. foliorum 96 et 97 cum et margines laesae essent et multae litterae evanuissent, s. XV haec pars (inde a p. 453,13 aegritudinisque) ex alio codice, qui nullius pretii erat, denuo descripta est (Vb).
praeter librarium duos veteres correctores codicem emendasse, praeterea etiam recentiores velut Panormitam ipsum nonnulla mutasse statim Stroebel vidit. Magnanelli autem haec scribit: 'Difficillimum profecto est manus codicis Vat. 3246 accurate distinguere; sed correctorum praeterquam quod librarius ipse semet nonnumquam correxit, tres manus discerni possunt, quas VcV2V3 vocavi. scribas Vc et V3 aetate librario ipsi aequales aut paulo recentiores fuisse litterarum formae docent (V2 subsecutum esse non uno loco apparet)17) suntque non pauci loci ubi utrum V1 ipse an de duobus correctoribus alter correctionem fecerit discerni non possit; sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit. atramenti color et formae litterarum non semper sufficiunt ad comparandum et distinguendum. ... tertium correctorem longe recentiorem (s. XV) V3 vocavi, sed et de hac manu nonnumquam dubitavi utrum una an plures discernendae essent.' atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus factae esse videntur — Buzzi praeter Panormitae manum V3 tres fere alias discernit (Vrec) — facile a reliquis removentur. cui vero veteres debeantur, haud raro Stroebel Magnanelli Buzzi inter se discrepant; inprimis Buzzi multas correcturas quas Stroebel correctori Vc tribuit, ab ipso librario factas esse statuit. nec tamen haec res tanti momenti est quanti videtur. secundum enim naturam correcturarum dubitari vix potest quin ex eodem fonte Vc et V2 hauserint eundemque iam librarius adire potuerit (cf. Progr. p. 29 et quae infra exponam). scilicet primo illae correcturae in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae esse videntur; unde postquam iam V1 nonnulla excerpsit, duo homines eiusdem fortasse monasterii qui codicem retractandum susceperant, reliqua transtulerunt. cui opinioni favere videtur quod in fine codicis sub librarii subscription [p. IX] nem M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANRVM LIB. V EXPLICIT FELICITER a V2 scriptum est non CONTVLI, quae sollemnis in ea re formula est (cf. impr. Reifferscheid Ind. Vrat. 1872 3) sed CONTVLIMVS, sicut in codice Heilsbronniano s. XII (Wattenbach, Schriftwesen d. Mitt.2 p. 279) legimus: hunc librum contulerunt ... Lupus et Gerulfus atque etiam in Fredegari cod. Mettensi s. IX subscriptio contulimus ut potuimus uoluntariae communem operam indicare videtur cum sequatur: ora pro scriptoris.18)
Hos quattuor codices necnon Hadoardi exemplar ex eodem archetypo non nimis antiquo fluxisse declarant sescenta menda communia. plura etiam docet externa librorum species. qua de re ut iudices, primam codicis V paginam inspice, cuius effigiem in p. X reddendam curavi. plane eadem autem scribendi ratione Regii librarius usus est. nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire19), ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque locis novae particulae initium nova linea maioreque littera20) significat; discrepat tantum eo quod iis locis, ubi in V nova linea incipit maior vero littera non adhibetur21), puncto tantum verba distinguit, in eadem linea scribere pergit.22) easdem
[p. X] TULLII. CICERONIS TUSCULANARU INCIPIT LIBER PRIUS.23
Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna exparte essem ali quando liberatus r&ulime bru te te hortante maxime adea studia quę retenta animo re missa temporibus longo inter vallo intermissa revocavi. Etcum omnium artium quę ad rectam vivendi viam ptinerent ratio &disciplina studio sapientię quę philosophia dicitur contine r&ur.
hoc mihi latinis litteris inlus trandum putavi.
24 Nonquia philosophia grięis & lit teris &doctoribus pcipi non poss&. sed meum semp iudicium fuit25) omnia nostros aut invenisse pse sapientius quam gręcos.
aut accepta abillis fecisse me liora quę quidem digna statuis sent inquibus elaborarent.
Nammores & instituta vitae resque domesticas acfamiliaris. nos profecto & melius tuemur & lautius,
Rem vero publicam ni maiores certe melioribus temperaver & institutis & legibus.
quid loquar dere militari inqua cum virtute nostri multum va luerunt tum plus &iam disci plina.
Iam illa quę natura non litteris adsecuti sunt neq; cum gręcia neque ulla cumgente sunt con ferenda.
quę enim tanta gravitas. quę tanta constantia magnitudo animi probitas fides quę tam excellens inomni gene re virtus inullis fuit ut sit cummaioribus nostris comparanda.
Doctrina gręcia nos. &omni lit terarum genere superabat. inquo erat facile vincere non26)
[p. XI] particulas eadem ratione qua R discribit etiam G, nisi quod versus per totam paginam ducit, cum binas columnas non exhibeat. atque RV quidem toti sic scripti sunt, G vero in prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur, turn in paginis 1v-4v (atque bis etiam in 5v) non iam novo versu sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat, deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.27) quod sine dubio, ut chartae parceret, fecit; eodemque studio explicandum est quod K inde ab initio continua scriptura utitur. nam ceteroqui codicis R plane gemellus est (velut in utroque libri I et II initia plena extant, at libri III et IV terna verba prima omissa sunt quae postea adpingerentur, libri V unum), nec desunt vestigia scripturae non continuae in exemplari adhibitae. scilicet is librarius qui fol. 14v molliunt (p. 293,25) — 16v quarum altera (305, 16) et 17v telorum (310, 6)—36r amores (397,17) scripsit, eadem ratione qua G in pagg. 2 sqq. usus orationis particulas maioribus intervallis diligenter distinguit28) ita ut singulae particulae cum R fere consentiant. Hadoardi denique exemplar eadem ratione scriptum fuisse inde concludas quod non semel iis locis ubi in codicibus nostris perperam orationis particula finitur H quoque subsistit. velut p. 235,2 sine dubio cohaerent: cernere naturae vim maxume, sed maxume, a quo verbo in R nova particula incipit, ab H neglegitur (ecl. 14). sic etiam p. 315,1, ubi con- temnamus. Licebit in GKRV legimus quamquam contem- namus a verbo licebit pendet, H in contemnamus subsistit; 348, 22 verba tum — perturbatio ad sententiam necessaria ab H per errorem negleguntur, cum in R unum colon efficiant. in eadem vero paragrapho H excerptum 288 verbo appellat nullam aliam ob causam concludit nisi quod nostri quoque codices pro appellatam putat exhibent ap- pellat amputat (348,12).
Commemorat hanc scribendi rationem iam Hieronymus qui ad Isaiae versionem scribit: 'nemo cum prophetas uersibus viderit esse descriptos, metro eos exi- stimet apud Hebraeos ligari .....; sed quod in De- mosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus conscripse- [p. XII] runt, nos quoque utilitati legentium providentes inter- pretationem novam novo scribendi genere distinximus'. cum vero in profanis quidem libris Latinis tam raro adhibita sit ut e codicibus nunc extantibus praeter RVG vix unus alterve sic scriptus esse videatur29), nimis audaces non erimus, si hos Tusculanarum codices aetate fere aequa- les ex eadem officina prodisse statuemus. porro cum inter menda communia haud pauca e falsa verborum separatione nata sint (velut illud appellat amputat 348, 12 (cf. refert amputat 335,6 G1R1V1, interitus ex pro interitu sex 429, 19, carnifici. nam pro carnificinam 440, 8, haec referre pro aegre ferre 328, 5, oportet ea pro oportere a 341, 6, atatam pro a tam 304, 21 al.), porro cum singulorum codicum errores non ita comparati sint ut commune archetypum difficile lectu fuisse sumendum sit, codices nostros hoc fere modo ortos esse verisimile est: Carolingorum aetate Tusculanae disputationes e libro per cola et commata scripto externa specie fideliter servata in novum exemplar translatae sunt e quo alii codices describerentur. atque hoc ex archetype (X) etiam GKRVH originem duxerunt.
Ipsum autem librum e quo codex X descriptus est non ante saec. fere V exaratum esse cum alia menda suadent ut putemus30), tum falsa scribendi ratio declarat in formis [p. XIII] pronominis demonstrativi adhibita, de qua mox (p. XXI) nobis dicendum erit.
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est, artiore autem vinçulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae p. XI de externa specie codicum KR exposui multa menda communia declarant velut: 373, 20 expetenda (male repetitum ex antecedentibus; fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet: 260,17 seclusa K1, ex sed usa (sic recte GV) corr. R31
De codice X haec addo: inscriptiones habuisse videtur quales nunc GV1 praebent32), initio M. TVLLII CICERONIS [p. XIV] TVSCVLANARVM INCIPIT LIBER PRIMVS similiterque ante proximos libros nisi quod ibi LIBER SECVNDVS etc. ante INCIPIT legitur; ante ultimum denique librum extat M. TVLLII CICERONIS TVSCVLANARV LIB. IIII (QUARTI V) EX- PLICIT. INCIPIT LIBER V. subscriptionem totius operis solus addit V (cf. p. IX)33)
Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio non legebantur, tamen notae M et δ, quibus s. VI primus Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris dialogi forma compositis distinguere instituit, initio libri I et II nonnullis locis fortasse adspersae erant. ibi enim illae notae, quae alibi quoque in GKV hic illic adscriptae sunt, in GV certe non sine aliqua constantia adhibentur. quibus e notis postea in recentibus codicibus M — D (d) vel M–A effectum est (cf. quae exposui Herm. LXVI p. 627 sqq.).34)
[p. XV] Varias lectiones vel notas marginales in X adscriptas fuisse declarant loci quales sunt 452,11: carneades philo antio- chus possidoniius G1R1V1 sed post carneades adscribunt panetius (paneatius Vc) clitomachus carneades G1 mg. Vc, panetius clitonzachus Rc mg., carneades panetius clito- machus philo antiochus possidonius habent KH; 289,9 expectens in expetens corr. (rasura vel punctis) GKRV, 343,23 insignum (in signum) G1K1R, in sinum V et e corr. K1G2, 357,5 aegritudinem GKRV m del. K1RcV1, 358,11 trac- tum GV1 tractatum KR et e corr. V1, 418, 14 contria G1R1V1 contraria K et e corr. G2Rc, 403, 1 aegritudinis G1K1V1 aegritudini R et e corr. G1KcV (s eras.) 348, 3 quohibet in cohibet corr. K1Rc cohibet GV (prohibet recte V2), cf. 253,23 341,2 343,29 330,11 358,25 al.35)
Lectiones codicis X cum e GKRV fere ubique ita recuperari possent ut nihil restaret dubii, necessarium non videbatur plures libros ex eodem ortos adhibere. itaque com- memoro tantum Palatinum 1514 P, cuius vetustior pars quae finitur fol. 95v verbis: Nom m videtur om~;i animi per- turbatione posse sapiens vacare IV, 8) s. X exeunte, ut P. Ehrle et Stroux iudicant, scripta satis sincere Ciceronis verba servavit proximeque ad KR accedit36), porro Ambrosianum T. 56 sup M, qui in vetustiore parte s. XI exa- rata or. Philippicas, Tusculanas, 'Invectivam Salustii in [p. XVI] Ciceronem' continet37), et Bruxellensem 5351.2 B s. XII a Baitero collatum, quorum uterque praeter lectiones e X acceptas etiam correcturas praebet (raro M velut expul- trixque 406,4, saepe B)38), denique codicem ilium vetustum Gryphianum (Gr) nunc deperditum, cuius initio mutili lectiones inde ab I, 59 I. M. Brutus in editione quae ap. Gryphium Lugduni a. 1579 prodiit in universum satis fideliter ut videtur promulgavit. qui liber etsi sine dubio ipse quo- que e X fluxit, tamen haud pauca habuisse dicitur quae a GKRV discreparent (velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2); quae num omnia in ipso codice fuerint etsi dubitari potest, attuli, reliqua fere praetermisi.
Opportunissime vero accidit quod Carolingorum aetate etiam alius codex supererat qui ad Ciceronis verba constituenda adhiberi posset. correcturas enim codicis V memoriam exhibere ab X plane diversam Ströbel, ubi ilium examinavit, statim recte dixit (Philol. IL). quas omnes iam in margine exemplaris e quo V descriptus est adscriptas fuisse supra suspicati sumus, ex alio vero codice illatas esse testantur p. 232,2, ubi a ante nobis inserit V2, quod habent Lact. inst. 1, 15,24 Aug. cons. evang. 1, 23,32, p. 274,22 si ita res feret idem cum Lact. 7,10,9 si ita refert X, p. 309,17, ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle- tus expulsum est, solus Vc addit pessus.
atque ex hoc loco vel solo illud quoque apparet genuina Ciceronis verba hac via ad nos pervenisse. addi possunt multi velut p. 258,19: similitudines X initio recte suprascr. V2, vel p. 338,21 ubi Vc solus addit verba eas quae rebus percipluntur venereis detrahens, qualia Epicuro reddenda esse iam Usener fr. 67 cognovit.39) non pauciores vero sunt loci ubi Ciceronis verba audacissime mutata invenias. atque hic illic interpolamenta fortasse ipsis correctoribus debentur (velut p. 236,22 ad verba: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea in P ς ex fin. 5,87 haec adscripta sunt: et in [p. XVII] ea cum alios multas tum archytam timeumque cognovit, quam notam Vc ipse quoque signo addito in margine exhibet, sed ita cum Ciceronis verbis coniungit, ut post ferunt inserat qui ac postea scribat venit eddicisse)40), in universum autem sine dubio ex eodem fonte atque genuinae illae lectiones fluxerunt. e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret. qui quam considerate egerit multi loci ostendunt. non enim modo formam orationis respexit, verba non iam intellecta aut delevit (302,1 age sis cf. Progr. 35) aut mutavit (324,12 aliquando pro si quando, 346,21 li- berorum pro liberum al.), sed rerum etiam rationem habuit; velut 218,15, cum verba qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius ut multi quoque e posterioribus non ad Livium sed ad Ennium referret, pro maior suspicatus est minor; 263,18 recte ei offensioni fuit Latina, sed cum emendationem Litana non invenisset, nescio qua doctrina ductus hirpini interpolavit; 349,12 cum versum Qui miser in campis maerens errabat alienis (Aleis Beroaldus) non recte procedere intellexisset, errat correxit.41) qua vero aetate fuerit, uno fortasse loco cognoscimus: 282,5 legitur: nisi (sc. philosophia) doctissimorum con- tentionibus dissensionibusque viguisset; ubi cur supra viguisset, quod verbum explicatione vix egebat, V2 scrip- serit crevisset, non facile per se intellegitur; itaque cum idem verbum legamus apud Boethium qui in comm. in Cic. Topica 372,31 libere locum affert, suspicio nascitur inde illud tamquam variam lectionem in Tusculanas assumptum esse.42) quod si probabile est, Mavortii saeculo (vix postea) reensionem illam factam esse concludas. sed certum hoc non esse minime ignoro.
Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab X plane diversam (Y) exhibebant haurire potuisse vidimus. Quam maxime autem dolendum est quod huius familiae Y [p. XVIII] codex integer non iam extare videtur. etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex ipso V sumptas esse probabile sit, tamen cum non modo nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur, res potius sic explicanda est ut omnes ς ex X fluxisse, ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus. quam diligenter vero medio aevo homines Tusculanas disputationes legerint, quanto studio ex aliis libris lectiones congesserint, quanta libidine Ciceronis verba mutaverint, ex Douganii apparatu, si tanti erit, videbis. nec tamen ullus e permultis codicibus quos Iohannes Stroux a me rogatus in Italia et Gallia inspexit genuinas illas lectiones lessus 309,17 vel eas-detrahens 338,21 quas v servavit exhibet. hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones ς quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.
Duplex igitur, ut omnia comprehendam, memoria Tusculanarum est. altera servata est codice X e quo nostri codices omnes orti esse videntur, ex altera (Y), cuius exemplaria integra non iam extare videntur, lectiones haud paucae in recentiores codices receptae, plures correcturis Vaticani servatae sunt. ac tenendum quidem semper est has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse; cum vero e recensione docti hominis fluxerint, non sine magna cautione adhibendae sunt.
Pauca addenda sunt de fragmento Bodleiano (F), de quo Clark Class. Rev. XX p. 122 haec refert: 'It is a single folio containing Tusc. V, 114–120 -rent ille ... iudicare, written in a late ninth-century Carlovingian hand. It was bound up as a fly-leaf with Laud. Lat. 29.... There are three columns in the page ... The margins have been cut so that two letters have frequently been lost.' quod frag- mentum haud paucis in tantillo spatio locis memoriam X superat; utrum ad familiam Y pertineat necne, ob eam rem certo diiudicare non ausim, quia in illa parte veteres correcturae in V non leguntur; cum ς tamen compluries congruit.
Quae cum ita essent, dubium non erat quae leges in apparatu critico conficiendo observandae essent. scilicet codicis X lectiones quae e consensu librorum GKRVH re- cuperantur omnes erant afferendae, ex his vero libris ipsis [p. XIX] non nisi eas quae aut ad Ciceronis verba restituenda aut ad ipsorum codicum vel mutuam cognationem vel propriam naturam alicuius momenti essent adnotare intererat. itaque lectiones compluribus codicibus communes semper adscripsi, quae vero singulorum erant propriae, non recepi, nisi aut e variis codicis X lectionibus eas ortas esse credi poterat aut propter alias rationes memorabiles videbantur; leves errores a librariis commissos silentio obruere praestabat. correcturas in GKR extantes secundum easdem leges commemoravi, at Vaticani omnes minutiis tantum neglectis proposui. quibus addidi etiam ex ς lectiones quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant, etsi, cum eas praeter libros I II, ubi Dougani editio praesto erat, e veterum editionum farragine excerpere deberem, quam lubrico in solo versarer mihi conscius eram.
In scribendis verbis in universum quidem scripturam codicis X fideliter reddendam duxi, quam e consensu sive omnium sive plurium librorum ex eo natorum sine difficultate recuperare licebat. ubi vero ex altera parte GV ex altera KR(H) stabant, cum hos ut omnino cognatos sic aeque pronos ad scripturam suae aetatis adhibendam haud raro viderem,43) GV sequi malui. binorum autem codicum scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat, semper adnotavi, singulorum proprietates non nisi paulo graviores commemoravi.44)
Inconstantiam quoque quam X praebet in formis maxu- mus-maximus, optinere-obtinere, dis-diis similibusque admittendis servandam putavi omninoque nonnisi certis in rebus ubi eum a scribendi ratione a Cicerone adhibita aberrare apertum erat ab eo recessi. e quibus nonnullas, ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam, non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum collatas tractare liceat.
Academia, Academici semper scripsi, etsi X nonnisi 284,15 364,4 (achad. Vc) hoc praebet, at 281,27 282,1 284,2 323,1 363,19 [p. XX] 383,30 441,29 443,4 446,1 achad.; praeterea 319,17 achad. KRV cad. G (a add. G2), 438,23 achad. KR, acad. V1, acad. G.
schola X uno loco servavit (276,3) alteroque unus salter G scolis prima manu scriptum exhibet (293,10), reliquis (220,19.27 259,30 358,16.19 363,23 416,5) omnes scola praebent.
rethor semper fuit in X (220,12 275,28 277,18.23 284,9 349,5.7 384,14 389,9), sed in R semper a correctore correctum est (rethor), in K 220,12 277,18. 23 codicis X scripturam, semel (284,9) rhetorum, reliquis locis rectam scripturam legimus, sine dubio ex eodem fonte e quo Rc hausit restitutam.
similiter in voce sepulcrum (de qua v. orat. 160) res se habet: sepulchrum 224,6 231,9 232,3 233,17 (ut Lact. inst. 1,15,24 Aug. cons. evang. 1,23,32) 273,1.5 355,10 GKRV, sed h semper exc. 273,1 delevit Rc; 433,11.14.17 sepulchrum GR1V -crum KRc; 450,2 sepulchro GKV -cro R.
Pythagorae (Pythagoreorum) nomen in X plerumque recte scriptum fuisse videtur. recte enim legitur in GKRV 248,16 (pytag. H) 361,19 (pytag. G1) 362,2.8.11 (piyth. G1) 12.17.18 363,8 388,25 408,2 (pytag. K) 21 434,11, uno tantum loco (336,15) pytagoras scribitur (corr. Rc). in singulis autem codicibus nomen saepe corruptum esse non miraberis. rectam tamen scripturam servaverunt R praeter 366,11 418,11 (pithag.), V praeter 383,1 (pithag.) 242,14 291,13 407,19 (pitag.), G ubi ab X discrepat plerumque pytag. habet: 227,24 242,14 362,8 (alt. loco) 366,11 418,11 (phytag.) 432,13 454,22 (= H), phytag. 383,1, phitag. (= H) 407,19. K denique habet phitag. 227,24 236,14. 21. 22 237,2 242,14 291,13 454,22(phitag.), pithag. 366,11 (=R), pitag. 362,13.
contempno nonnumquam in X scriptum erat (303,14 336,22 GKRV, 346,13 453,20 GKV, 273,21 GKR), saepius in uno alterove codice legitur (394,10 in GV, saepius in GK, 451,6 in GKH).
intellego constanter in X legebatur una forma excepta. sc. infinitivus praes. pass. intelligi scribitur in GKRV 241,8 251,2 263,5 448,17, in GKR 242,8 (etiam V2) 248,6 249,26 263,2; in- tellegi in GKRV 296,5 321,12 351,16 369,23 (-igi K2). denique intelligi 235,23 in solo K extat, in quo etiam reliquae huius verbi formae contra ceterorum codicum consensum saepe per i scribuntur (velut 242,22–243,9 quinquies; sed 243,12 intelle- gentia). nonnumquam hae formae etiam in ceteros codices irrepserunt, velut intelligo 283,20 KRC 303,12 GVvet, intelligere 242,22 Vc.
Saepe e et ę (ae) confundi consentaneum est. velut quaeror [p. XXI] pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri- ptum legitur. cenare cena cenula recte praebent 269,28 GKR, 446,1.4 GV 448,11 V, 449,8 GK, caenare sim. 269,28 V, 446,1.4 KR, 448,11 GKR, 449,8 RV, 448,10 et 449,10 GKRV. — taeter plerumque recte in X scribitur; semel (383,5) in omnibus GKRV, saepius in singulis codicibus teter legitur; 267,6 in V deterri- mus pro taeterrimus extat littera d in rasura a m. 1 scripta. — paene in R fere semper recte legitur (pene 303,16 KRV, 306,21 et 361,18 K et e corr. R), in reliquis codicibus haud raro poene vel pene. — penitet habent 401,5.8 441,8 GKRV, 428,7.14 GKV, 385,11 V, poenitere 451,10 GRV.
inquid pro inquit saepe GK, rarius V; itemque at et ad imprimis in GK confunduntur.
de scriptura conditio similibusque rebus vide p. XIII1.
Ultimo loco again de re quae paulo maioris momenti est. scilicet sescentis illis locis ubi ante pronomen relativum pronominis demonstrativi nom. dat. abl. pluralis nu- neri extant, summa constantia formae hi his his leguntur, ei semel invenitur (p. 232,11, ubi tamen hi in r. V1 illi K2; de p. 458,3 cf. app.), is p. 251,9 (iis corr. R1?'Vrec his K2); iis sive is fuit in X p. 285,17 (ut iis GKR ut is H ut his Vc littera h ex i correcta, s in rasura scripta, ut his etiam K2Rc); denique eis, sed non ante relativum p. 372,10.23 390,26 legitur. non autem certum loquendi usum Tullianum sed falsam scribendi rationem posteriore aetate natam hic subesse vel inde apparet, quod eadem constantia reliquorum casuum formae eae ea eorum eos eqs. inveniuntur (nisi quod p. 417,20 hos pro eos per errorem scriptum est). qua de re quid iudicandum sit, secundum ea quae Hans Ziegel in dissertatione sua, De is et hic pronominibus quatenus confusa sint apud antiquos Marp. 1897, diligenter acuteque exposuit dubitari non potest. nimirum cum formae hi et ii (ei, i) in sermone prorsus confusae essent, saec. fere V perturbatio in his formis scribendis orta a viris doctis certa ratione sublata est. atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur. a quibus X ea in re recedit quod hae pro eae non exhibet; quin vero eius scribendi ratio docto cuidam viro debeatur qui eadem fere aetate, id est fere saec. V-VII, secundum similem doctrinam sive ipsum codicem X sive eius exemplar correxerit, dubium non est.45)
[p. XXII] Quam scribendi rationem in Ciceronis libris edendis admittendam non esse apparet, quae formae restituendae sint, quaeri potest. cum enim eis non modo p. 336,5 apud Nonium scribatur sed etiam p. 456,11 in fragm. Bodleiano F legatur, hanc formam in X expulsam esse facile quispiam sibi persuaserit. sed ut non dicam in F etiam his p. 457,21 et iis p. 458,6 inveniri, illud obstare videtur quod forma eae recte in X servata est neque umquam formae hae cessit. itaque aut formas ii, iis aut i, is per totum librum restituendas putavi; has autem ut praeferrem, duabus rebus commotus sum. primum enim bis codex H (252,27 318,14), semel K1 is scriptum exhibet contra reliquorum his46); deinde haud raro etiam nominativo sing. num. is vel in X vel in libris ex eo derivatis falso litteram h praefigi videbam; cf. 416,28 hisne GKRV1 isne V2; praeterea his 220,28 G1V1H, 258,5 GKR (is R1)V1 (is), 438,18 G1KV1343, 10 GK1, 218,21 241,14 (h erasum) 293,17 416,19 K, is 247,8 G, 285,23 418,26 422,25 V (262,4 his). commemoro etiam p. 398,13, ubi X dehis pro deis exhibet (deis V), 424,15 integrum- hisque (G1V1) vel integerumhisque (KR) pro integerrumis- que. denique p. 239,29 X hisdem (isdem V isdem H? Schwenke nihil adnotat), 288,23 eisdem ex hisdem ut vid. K1, isdem V eisdem GR47).
Has igitur secutus rationes, quas non omnino certas esse vix est quod dicam, formas i, is per totum librum restituendas putavi semelque hic moneo, ubicumque in pro- nominis demonstrativi nom. dat. abl. numeri pluralis hae formae legantur neque in apparatu critico quicquam adnotatum sit, in omnibus codicibus GKRV(H) hi his scriptum extare.48)
Restat ut omnibus quorum opera in hac editione conficienda adiutus sum gratias agam, inprimis vero Conrado [p. XXIII] Roβbach et Eduardo Stroebel, qui liberalissime ut collationibus suis uterer permiserunt, necnon Hermanno Stroux, qui multos codices in Italia Galliaque servatos mea causa evolvit.
G = Guelferbytanus Gud. 294
K = Cameracensis 842
H = Hadoardi excerpta quae leguntur in Vat. Reg. Suec. 1762
B = Bruxeliensis 5351. 2 raro allati
Gr. = Gryphianus raro allati
M = Ambrosianus T. 56 sup. raro allati
X = GKRV et (ubi excerpta extant) H
recuperatur e correcturis Vaticani (V1VcV2)
et e recentioribus codicibus (ς)
Ba. = Bake Scholia hypomne- mata IV . 68–114
Bentl. = Bentleii emendationes quas Davisii editioni adiunxi Rath 1805
Progr. = ohlenz, De Cicero- nis Tusculanis disputationi- bus. Progr. Gotting. 1909
Roβb. = Roβbach, De duobus Ciceronis disp. Tusc. codi- bus. Philol. 63 p. 93sqq.
Str. = Str&o:;bel, Die Tusculanen im cod. Vaicanus 3246. Philol. 49 p. 49 sqq.
We. = Wesenberg, Emenda- tiones M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disp. Viburgi 1841–4 (etiam in ed. Turi censi 1861)
Doug. = Dougan (libri I. II) Cambridge 1905
Kl.= Reinh. Klotz 1835 (cf. eiusdem Nachtrkige und Berichtigungen zu Ciceros Dis- putationibusTusculanis 1843)
Mue. = C. F.W. M&u:;ller 1878 sqq.
Po. Pohlenz(libri I. II) 1912 (nonnunquam siglo 'Comm.' indicatus)
Se. = Schiche2 1907 (cf. eun- dem in annalibus qui dic. Jahrb. d. phil. Vereins zu Berlin 24. 27. 29)
Ti.-So. = Tischeret (post eum) Sorof8 1884
Wo. = F. A. Wolf 1792 sqq. (cf. eiusdem scholarum excerpta in ed. Orelliana)