Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.
Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.
Non sum ita hebes, ut istud dicam.
Miserum esse verbi causa M.2 Crassum, qui illas fortunas morte3 dimiserit, miserum Cn.4 Pompeium, qui tanta gloria sit5 orbatus,6 omnis denique miseros,7 qui hac luce careant.
Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne8 miseri quidem sunt.
Non dico fortasse etiam,9 quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.
Quid?