Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers. “contemnendae res humanae sunt,1 neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi”— haec2 cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne3 Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum4 verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.5 Graccho6 tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul7 esset, qui rem publicam salvam8 esse vellent,9 se sequi iussit.