Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque12 oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit.